L'humeur d'un cérémoniaire du dimanche... Sujets de fond et sautes de caractère.
Dépliant de 1961 de l’Ufficio Viaggi Ecclesiastici de KLM à Rome (cliquez pour agrandir).
Altare Portatile ad Dispositionem
Regia Linea Aeronautica Neerlandica, KLM dicta, ulteriorem commoditatem offert sacerdotibus catholicis qui suis aeroplanis utuntur. Ubicumque enim iter intermittitur, sacerdotibus id petentibus,
altare in promptu erit ad Missae sacrificium litandum.
Iam provisum est, ut altare semper in promptu sit in aliquibus portibus. / Videas chartam aeronauticam adiunctam. / Si autem sacerdotes in aliis portibus quam in charta indicatis S. Missam
celebrare vellent, sufficit talem intentionem statuto tempore manifestare et altare ad portum designatum praemittetur.
Haec commoditas cum "KLM" iter agentibus gratis offertur. Qui ulteriora exquirere et tempus aut locum S. Missae celebrandae condicere vult, proprium procuratorem itineris adeat vel sedem "KLM"
proximam. Quod saltem faciendum erit, quando locus pro itinere reservabitur.
Altare portatile arcis ex corio confectis et dimensionum aptarum includitur. Quibus continentur: calix et patena, crux, candelabra et candelae, ampullae, missale,
mappae, petra sacra, purificatorium, hostiae et vinum vestesque sacrae aurei et violacei coloris.